- TITHONUS
- TITHONUSLaomedontis, Troianorum Regis, fil. qui cum ob formae praestantiam ab Aurora adamaretur, ab eadem raptus est, et curru eius in Aethiopiam advectus, ubi et Memnonem ex ea genuit. Vide Servium in illud l. 4. Aen. v. 585.Et iam prima novô spargebat lumine terras,Tithoni croceum linquens Aurora cubile.Fabulantur Poetae, hunc summi muneris locô longissimam vitam ab Aurora petiisle, eâque impetratâ cum aetates plurimas vixisset, decrescente quottidie ex senio corpore, tandem in cicadam versum fuisse. Horat. l. 2. Carm. Od. 16. v. 30.Longa Tithonum minuit senectus.Idem, l. 1. Od. 28. v. 8.Tithonusque remotus in auras.Ubi Acro et Porphyrio, itemque alii oscitantes interpretes acceperunt pro Tithono mortuo. Atqui poeta fabellam perstringere voluit ex mythologia, ut dixi, de Tithono in cicadam verso, et suspenso in auris, sive aere, in canistro sive fiscellâ. Eustath. ad Iliad. ψ. Οἱ ποιηταὶ λαλοῦσι περι Τιθωνοῦ, ὅτι τε εἰς τέττιγα διὰγῆρας μετεβλήθη, καὶ ὅτι ἐν ταλάρῳ, ἢ ἐν καρτάλλῳ ἐκρεμάςθη. Cleanthes apud Athen. l. 3. Τιθωνὸς ἀθανασίας ἐπιθυμήτας ἐν θαλάμῳ (lege ἐν θαλάρῳ) κρέμαται πάντων ὑπὸ γήρως ἐςερημένος τῶ ἡδέων. Propert. l. 2. El. 18. v. 7.At non Tithoni spernes Aurora senectamDesertum Eoâ passa iacere domô est:Illum saepe suis decedens fovit in ulnisQuam prius abiunctos sedula lavit equos,Illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,Maturos iterum est questa redire dies, etc.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.